monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, XXVII <<<     >>> XXIX

Caput XXVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Non itaque vobis, o fideles Christi, sit taedio vita vestra, si ludibrio fuit hostibus castitas vestra. Habetis magnam veramque consolationem, si fidam conscientiam retinetis non vos consensisse peccatis eorum, qui in vos peccare permissi sunt. Quod si forte, cur permissi sint, quaeritis, alta quidem est providentia creatoris mundi atque rectoris, "et inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius"; verum tamen interrogate fideliter animas vestras, ne forte de isto integritatis et continentiae vel pudicitiae bono vos inflatius extulistis et humanis laudibus delectatae in hoc etiam aliquibus invidistis.
2 Non accuso quod nescio, nec audio quod vobis interrogata vestra corda respondent. Tamen si ita esse responderint, nolite admirari hoc vos amisisse, unde hominibus placere gestistis, illud vobis remansisse, quod ostendi hominibus non potest. Si peccantibus non consensistis, divinae gratiae, ne amitteretur, divinum accessit auxilium; humanae gloriae, ne amaretur, humanum successit opprobrium. In utroque consolamini, pusillanimes, illinc probatae hinc castigatae, illinc iustificatae hinc emendatae.
3 Quarum vero corda interrogata respondent numquam se de bono virginitatis vel viduitatis vel coniugalis pudicitiae superbisse, sed humilibus consentiendo de dono Dei cum tremore exultasse, nec invidisse cuiquam paris excellentiam sanctitatis et castitatis, sed humana laude postposita, quae tanto maior deferri solet, quanto est bonum rarius, quod exigit laudem, optasse potius ut amplior earum numerus esset, quam ut ipsae in paucitate amplius eminerent: nec istae, quae tales sunt, si earum quoque aliquas barbarica libido compressit, permissum hoc esse causentur, nec ideo Deum credant ista neglegere, quia permittit quod nemo inpune committit.
4 Quaedam enim veluti pondera malarum cupiditatum et per occultum praesens divinum iudicium relaxantur et manifesto ultimo reservantur. Fortassis autem istae, quae bene sibi sunt consciae non se ex isto castitatis bono cor inflatum extulisse, et tamen vim hostilem in carne perpessae sunt, habebant aliquid latentis infirmitatis, quae posset in superbiae fastum, si hanc humilitatem in vastatione illa evasissent, extolli.
5 Sicut ergo quidam morte rapti sunt, ne malitia mutaret intellectum eorum, ita quiddam ab istis vi raptum est, ne prosperitas mutaret modestiam earum. Utrisque igitur, quae de carne sua, quod turpem nullius esset perpessa contactum, vel iam superbiebant vel superbire, si nec hostium violentia contrectata esset, forsitan poterant, non ablata est castitas, sed humilitas persuasa; illarum tumori succursum est inmanenti, istarum occursum est inminenti. Quamquam et illud non sit tacendum, quod quibusdam, quae ista perpessae sunt, potuit videri continentiae bonum in bonis corporalibus deputandum et tunc manere, si nullius libidine corpus adtrectaretur; non autem esse positum in solo adiuto divinitus robore voluntatis, ut sit sanctum et corpus et spiritus; nec tale bonum esse, quod invito animo non possit auferri; qui error eis fortasse sublatus est.
6 Cum enim cogitant, qua conscientia Deo servierint, et fide inconcussa non de illo sentiunt, quod ita sibi servientes eumque invocantes deserere ullo modo potuerit, quantumque illi castitas placeat dubitare non possunt, vident esse consequens nequaquam illum fuisse permissurum, ut haec acciderent sanctis suis, si eo modo perire posset sanctitas, quam contulit eis et diligit in eis.